De Vita Spockis: A Latin Biography, in the style of Suetonius by VampirePam
Summary:

A brief account of Spock's life, as if from a few fragments of a biography written on the subject by an interested third party.  In Latin.  Cause this is what classics fangirls do for homework in graduate school.


Categories: Fiction, Other Languages Characters: None
Crossover Fandom: None
Genres: Kirk/Spock Slash
Other Languages: None
Specific movie: None
Story Type: Character Study
Trope (OPTIONAL): None
Universe: ST:TOS Original Universe
Warnings: None
Challenges: None
Series: None
Chapters: 1 Completed: Yes Word count: 311 Read: 5431 Published: 05/10/2013 Updated: 05/10/2013
Story Notes:

Wrote this for my Latin Prose Composition class and decided to share in case someone might get a kick out of it.  

1. Chapter 1 by VampirePam

Chapter 1 by VampirePam

Fragmenta amissi libri "De Vita Spockis"

 3. Natus est in urbe "Shi'Kar," anno astrali 2230. Pater Spockis, Sarek, legatus Vulcanus qui duxit uxorem feminam humanam, Amandam. Dicitur Sarek, natu filii sui nuntiato, neque verbum neque signum laetitiae fecisse, sed legisse documenta quasi nihil evenisset.

7. Forma videtur verus Vulcanus: colorem pallidum; oculos atros; cordem iacentem in latere suo; quattuor palpebras ad obtegendos oculos a sole Vulcano; sanguinem viridis coloris; et maximae eminentiae, aures actuales.

9. Appellabatur "Spock" ab omnibus qui eum maxime diligebant; nomen verum dicebatur, saepe a homine ipso, esse difficillimum dictu.

10. Horum diligentium, nemo eum amavit plus quam James Tiberius Kirkus. Multum quidem scriptum est de amore et caritate sine finibus inter Spockem et navarchum suum. Quidam nauta navis "Enterprise" iuravit mihi si aliquando maior amor inter homines inveniri posset, in quo loco eum invenire posse nescivit.

25. Quando tempus erat Spocki concubere – actio indignissima hominibus huius generis - nemini verum confessus est, malens mori quam pati pudorem. Fortunate medius et amicus Leonardus McCoyus conspexit mutantem morem: prior serenus, nunc commotus; prior iucundus, nunc infestus; prior rationabilis, nunc sine ulla ratione.

26. Ultimo verum intellegens, dixit Kirko necesse esse eis statim iter facere ad planetamVulcanam ut vitam Spockis servarent. Ubi autem in planetam advenerunt, non solum curam, sed etiam periculum invenerunt. Pugnandum erat Spocki, adhuc insano, et Kirko. Ob Vulcanum robor Spock vicit, vincens amicum et (ut putavit) eum interficiens. Sed quando ad navem revenerunt, Kirkus Spockem se cruciantem levigavit aperiens verum: McCoyum dolum fecisse ut vitam Kirki servaret. Dicitur illo momento vultum Spocki, saepe serenum, ostendit primum laetitiam completam.6

32. Fabula etiam ibat per omnes nautas Classis Astralis Spockem et mortuum esse et restitutum ob egregiam obstinationem navarchi sui. Planetam nominatam "Genesis" corpus eius tenere dum Kirkus animum eius redderet. Fine laboris quamquam Kirkus amissus erat et filium solum et dilectissimum navem "Enterprise," ratum esse operae pretium.

This story archived at https://ksarchive.com/viewstory.php?sid=5143